DE SANCTO FREMUNDO REGE ET MARTIRE

Temporibus regum antiquorum fuit in Anglia quidam rex nomine Offa,
qui a primeua etate cum vxore sua Botilda paganicis detentus ritibus viuens,
prolis inter se consolationem vsque ad decrepitam etatem habere non poterant.
Eadem vero tempestate in eadem prouintia quidam nomine Algarus ex coniuge
sua Thoua filium procreauit qui tertia die natiuitatis sue contra nature modum,
dei voluntate id agente, loquelam edidit et de prefato rege Offa prophetare cepit.
Asseruit enim quod in vltimo senectutis tempore ex vxore sua filium a deo electum procrearet,
qui et patrem suum, incredulitatis errore detentum, vna cum matre et maxima gentis sue
multitudine, ad fidei veritatem verique saluatoris agnitionem conuerteret,
in infantia autem sua leprosos mundaret, cecos illuminaret,
et eandem patriam ab hostium irruptione simul et strage liberaret ;
in cuius ortu super domum, in qua nasceretur, arcum celi nouem
diebus et totidem noctibus, ad sanctitatis eius indicium iugiter
constare predixit ; et quod Fremundus vocaretur, insuper insinuauit.
Quo dicto, in sancte trinitatis nomine idem puer baptismum petiit,
et baptizatus, statim spiritum emisit. Concepit tandem regina, et,
sicut etiam in sompnis sibi preostensum fuerat, promissum a deo
Fremundum sine magno dolore peperit. Super domum autem, in qua natus est puer,
lucis columpna apparens, illius notitiam et sanctitatis laudem circumquaque diffundebat.
Cum enim ad intelligibiles etatis annos peruenisset, cum pluribus aliis predictis
signis prouocatis 1 ab episcopo Heswi baptism! gratiam suscepit.
De virtute in virtutem quotidie excrescens, leprosos mundauit, et
varie infirmitatis incom[m]odo depresses, inuocato Christi nomine
curauit ; parentes suos, gentilitatis errore vsque tune detentos,
tantorum prodigiorum magnitudine allectos, ad Christi fidem, cum
infinita nobilium et plebis multitudine, conuertit. Parentes vero
eius etatis grauitate pressi et corporum infirmitate inualidi, post
acceptam Christi gratiam regi celesti militare volentes, filium suum Fremundum,
iusticie cultorem, pacis et concordie amatorem, licet
plurimum renitentem ad regni regimen promouerunt. Necessitate
igitur compulsus, non sue, sed parentum voluntati satisfaciens, regni
gubernaculum anno integro et dimidio suscepit, pauperes fouit,
pacis gratiam auxit, et rebellium proteruiam potenter depressit.
Deitatis tandem amore preuentus, huius honoris culmen quasi
nihilum et inane ducens ; ne curis terrenis deditus salutis eterne
detrimentum incurreret, parentibus suis et regni incolis insciis,
cum duobus clericis, scil. Burghardo, qui eius vitam conscripsit
et vsque ad vite finem cum eo mansit, et Edebrido, clam fugiens,
heremi loca quesiuit. Et cum in littore maris nauem modicam et
neglectam sine omni nauali instrumento repperisset, in dei dementia
confisus illam intrans intrepidus, non ventis, sed dei auxilio se
commisit, et quo earn manus dei impelleret, ire precepit. Quinto
itaque nauigationis die, sine omni remigio cum duobus sociis ad
loca in quibus ante eum nemo propter demonum ibidem habitantium
infestationem viuere potuit, incolumis peruenit. Hec insula
mari vndique circumfusa, propter altitudinem eius nimiam vno
tantum in loco aditum prebet. Hec a longe earn cernentibus instabilis
et vaga creditur, dum nunc hac, nunc quasi alia parte
nauigantibus esse conspicitur, et ideo Ylefage appellatur. Hec situ
paruula, nemoris altitudine circumquaque decorata , pratorum viridi-
tate venusta, fontis ad haustum habilis amenitate irrigatur. Hunc
locum, a deo sibi donatum, rebus omnibus mundi ac deliciis preposuit,
 thezaurorum copiis plus dilexit. Septem vero annis ab
hominum sequestratus consortio ibi viuens, syluestrium pomorum
fructu radicibusque quibusdam, necnon auium ouis, que ibi habundabant,
ad victum quotidianum vsus fuit. Vestimenta autem sua per
septem annorum curricula ita deus incorrupta conseruauit, vt
ipsorum decorem vsu assiduo diminui non permisit, nee vetustate
in aliquo lacerari. Tugurium paruulum sibi construxit, et cellulam
in honore sancte Marie, in qua diebus et noctibus orationi incumbens,
seipsum sacrificium deo offerret, cum suis sociis velociter edificauit.
Diabolus enim, sancti Fremundi sanctitatem non ferens nee coronatur
nisi qui legitime certauerit eius patientiam sepius aggressus,
omnimodis temptationibus eum a statu rectitudinis deiicere conatur ;
pre oculis cordis gloriam terrene dignitatis, pro Christi amore
spretam, sepius obiiciens, et quantum sibi suisque sub iuuenili flore
proficere posset cordi immittens, innumeris temptationibus eum
decipere satagebat. Christi tamen miles, qui cordis statum in
sublime erectum habens, que mundi sunt pro Christi amore contempserat ;
retro respicere, et contempta iterum amplecti dedignatur; et qui solum celestia feruenti desiderio, penitus transitoria
calcando, concupiuit, diaboli temptationibus fatigari, non superari
potuit. I His enim diebus paganorum exercitus ex transmarinis
partibus adueniens, Angliam cum habitatoribus suis cede et incendio consumens,
idolatrie illorum subiici nolentes diuersis penis precipue
afflixit, afflictos crudeli morte dampnauit, non ordini, sexui, dignitati
parcens, nee etati. Horum exercitui Ynguar et Hubba crudelitate
nimia duces effecti, regiones Anglic occidendo perlustrantes,
sanctum Edmundum, suis legibus subiici nolentem, post plurima penarum genera,
fera morte occiderunt. Huiusmodi enim fama
vbique diuulgata ad aures Offe regis perueniens, et legem dei
religionisque cultum inhumana hostium feritate deperire expauescens ;
accepto a suis consilio, vigintiduos legates nobiles, filium
suum Fremundum per mare per terras vndique quesituros mittit,
fidei christiane cultum hostium depopulatione citius periturum
mandat, nisi ipse pro Christo pugnaturus adueniens, fidei hostes
expugnet, fidelibus auxilium ferat et cultores Christi potenter defendat.
Peragrata tandem tota Anglia, ad 1 maris insulas exquirendas
nuncii regis perlustrare moliti sunt. Ascensis itaque nauibus, quo eum quererent,
quo pergerent ignorantes, diuino nutu magis quam
humano ad insulam qua vir dei cum suis degebat, ex insperato
perueniunt, et eum per loca varia et nemorum occulta querentes,
eius celle tandem approximant, et more solito orationi vacantem
reperientes, habitu considerate et vultu ipsius annotate, eum recognoscunt.
Genibus igitur eius prouoluti, patris et amicorum necessi-
tatem, hostium aduentum, christianorumque necem palam annunciant ;
parentum interitum, fidei religionem ab hostibus deperire,
coram eo deplorant. Quibus auditis, miles Christi, qui seculo renunciauerat,
quomodo ad seculi certamen redeat ; quomodo Christi tirones pro Christi amore perire conspiciat ;
quomodo suorum interitum vindicare presumat ; quomodo mala sibi vel suis inferentibus
mala bonus ipse rependat, cum, nisi mala sibi inferentibus
bona rependat, bonus esse non valeat ? Si profecto ad virum hunc beatissimum
solum hostes ferocissimi christiane fidei peruenissent, mortem pro Christo citius pertulisset,
quam resistendo quoquo modo deuitasset. Sic igitur hinc inde discussa sententia, de re sibi
ambigua dubitans, elegit del voluntatem orationibus exquirere quam
ex proprio arbitrio pro incertis quasi certa presumere. Orationibus ergo solitis incumbens,
et ex corde non suam, sed dei voluntatem exquirens, quidnam ei in hoc negotio agendum sit efflagitat.
Nocturna autem visione angelus ei apparens precepit vt contra
fidei hostes fide  munitus, infidelium rabiem, se illis obiiciendo, non
declinaret et fide non ficta victoriam a deo, cui nihil impossible est,
speraret. Addidit etiam angelus vt quot socios secum ad bellum
adduceret, tot hostes milia cum eo pugnatura putarent. Fide igitur
munitus progrediens, cum ad patriam suam festinus venisset, patrem
eius cum exercitu christiano iam ab hostibus prostratum repperit.
Nunciato igitur Fremundi aduentu, Ynguar et Hubba, timore magno
resoluti, nuncios ei mittunt, vt si cum eis pacem habere voluerit,
et fidei christiane renunciauerit, eum in amicitie gratiam susciperent,
et totius Anglic principatum, idolatrie legibus subditum , traderent
in potestatem eius. Audiens autem vir dei nunciorum verba, promissa derisit,
regnum spreuit, dei legibus se nolle contraire respondit. Dixit enim non pro terreno regno in pugnam se procedere
velle, sed contra dei hostes, vt eos puniret, dimicare. Vtroque
igitur exercitu ad pugnam parato ; quot socios vir dei secum
adduxit, tot milia ipsum habuisse, paganorum exercitui videbatur.
Fide ergo magis quam armis Fremundus securus, hostes aggreditur,
et cum duobus sociis suis et aliis viris vigintiduobus, qui eum
quesituri aduenerant, quadraginta hostium milia Christi virtute
prosternit. Neque enim de terra, sed de celo victoria datur.
Fremundus igitur armis continuo exutus, orationi incumbens, super
hiis que acciderant diuine pietati gratiarum actiones ac laudes
immensas exoluebat. Sed quid tutum apud homines esse potest ?  
Ecce quidam nomine Oswi, qui dux exercitus regis Offe quondam  
fuerat, et ad idolatrie cultum, fide relicta, confugerat, et pro regni
regimine sibi promisso, si fidem Christi negaret, cum eisdem
hostibus pacem fecit. Timens autem ne vir dei, victoria potitus, in
eum vindictam faceret, et sceptra regni sibi promissi ab eo potens
auferret ; latenter accessit et crudeli ictu gladii caput eius amputauit.
Cumque lictor ille caput martiris amputasset, sanguinis gutte decidentes super eum,
totum corpus eius quasi ardore ignis intollerabili
protinus accenderunt. Hoc ille percussus incom[m]odo, et tanto obstupefactus miraculo ;
ad martiris pedes prostratus, lamentationis
verba et singultus cum fletu maximo proferens et reatum agnoscens,
misericordiam implorauit, eumque sanctum nomina[t]et Christi
martirem penis obsessus appellat. Nee mora, abscisum caput
respondens, hac eum voce absoluit : 'Apostolus Christi, cui a domino
absolutionis collata est potestas, te a reatu mortis mee
absoluat et ab huiuscemodi penis eripiat, et me in eius confessione
punitum ad vite celestis gaudia introducat.' Passus est autem circa
annum domini octingentesimum sexagesimum sextum, quinto idus maii.
Martir autem Christi post mortem in Christo, cui omnia
viuunt, viuus existens, et se post mortem in Christo viuere docens ;
quasi viuus se erigens, manibus caput de terra extulit et cum multis,
hec miracula 1 obstupescentibus et deum laudando prosequentibus,
ad locum quendam inter Vchintoniam et Hareburebury caput manibus ferens perrexit,
et ibi sedens aquam, qua corpus eius et caput
ablueretur, a deo precibus petens impetrauit. Nam fons in eodem
loco, perenni fluens decursu, excreuit et martiris meritum celeriter
declarauit. Hausta igitur aqua, vulnera lauit, deum, cui omnia
viuunt, adorauit, et ad orientem se vertens in terra mortuus procubuit.
Prefatus autem Oswi cum ceteris qui aduenerant, hiis
visis miraculis, corpus eius et caput suscipiunt, [et]  in loculo
plumbeo illud ponentes, in loco qui Offecherche appellatur, intra
domus regie septum, cum hymnis et laudibus sepulture tradunt.
Elapsis autem post obitum eius annis sexaginta sex, tres puelle diuersis
corporum incom[m]odis a prima natiuitate laborabant : quarum
Elfleda muta, Toua manu contracta, Brightena auditus beneficio
carebat. Hiis angelus in visione apparuit, precipiens vt sanitatis
gratia obtinende ad locum qui Offecherche appellatur properarent ;
et quia locum prefatum se ignorare assererent, quandam lucis columpnam a martiris
sepulchre vsque ad celum tendentem sequi
precepit. Illis igitur columpnam lucis vsque ad martiris sepulchrum
cum gaudio sequentibus, corpus sanctum in locello plumbeo consignatum inuenientes,
iussu angeli domini in loco quodam inter Charewelle, qui locus a Banneburi per tria fere miliaria distat et Brademere bitumine circundato
vbi inuicem hii coniunguntur fluuii , plumbeo locello in priori loco relicto, inuento
diuinitus n lapide niueo mirabiliter insculpto, martiris corpus decenter
collocarunt. In loco vero quo sepulchrum cum corpore sancto
humandum esse decreuerant, virgam de salice excisam ibidem
plantantes, ad sepeliendum ibidem martirem in crastino reuersure ;
appropinquante iam vespere ad proximam villam quiescendi gratia
perrexerunt. Redeuntes mane ad locum vbi corpus sanctum reliquerant,
neque sepulchrum nee corpus in eo locatum inuenire
potuerunt ; sed virgam quam sero defixerant, in immense magni-
tudinis salicem sub vnius noctis spacio excreuisse admirantes viderunt.
Deus enim, a quibus voluit, sui martiris corpus ia in eodem
loco sepeliri fecit. Quia vero quid de martire factum fuerat scire non poterant,
dolore nimio afflicte, lachrimosis suspiriis dei misericordiam implorabant, vt ipse, cui omnia secreta patent, quid de suo
martire illis ignorantibus factum fuerat illis innotescere dignaretur.
Reuelatum est illis nocte sequenti, quia martiris corpus erat humatum ;
nee amplius nosse l quererent quod eas latere vellet. De
Christi ergo mirabilibus admirantes, ad propria, sanitati restitute,
cum gaudio regresse sunt. Omni vero tempore quo corpus sanctum
ibidem humatum latuit, ad sepulture locum, herbis virentibus redimitum 
et floribus variis insignitum, nullum animal accedere
potuit, nee auis aliqua super arborem illam sub qua sepultus fuerat
(licet defessa) descendebat. Cum autem herba ilia decisa in fenum
foret desiccata, animalium morbis frequenter profuit, et ab egrotantibus depasta,
eorum incom[m]oda cito curauit. Et factum est vt
locus ipse ab incolis, causam quidem ignorantibus sed vtilitatem
cernentibus, reuerentia quadam honoraretur, et eidem sanctitatis
alicuius gratia inesse crederetur. Accidit enim vt quidam nomine
Aelbertus orationis gratia Hierosolimam proficiscens, ante sepulchrum
domini vigiliis et ieiuniis multo tempore vitam duxit. Cui
nocte quadam vox celestis insonuit, precipiens vt ad patriam rediret,
et locum quendam super fluuium Charewelle situm, vbi quinque ao
sacerdotes mansionem acceperant, solicitus quereret, et in prato
non longe posito, sub arbore salicis thezaurum preciosissimum sub
terra defossum inueniret. Cum vero secunda nocte eandem admonitionem audisset,
tertia eidem nocte angelus visibiliter apparens
minas intulit, et pro incredulitate sua eum taliter increpauit : ' Quare,
inquit, iussionem dei, secundo tibi exhibitam, non implesti, nee
voci mee hactenus credere voluisti ? Perge velox ad patriam tuam,
locum prefatum sollicitus querens : et arborem salicis magne inuenies,
sub cuius radice sepulchrum, thezauro precioso intus
decoratum, eifodies, in quo corpus sancti Fremundi martiris, pro
Christo innocenter occisi, reperies ; sub eiusdemque martiris
sepulchro scropham inuenies vnam cum tredecim fetibus, nee tamen
ingressum eorum vel exitum videbis. Quia vero iussionis mee et
admonitionis incredulus hactenus extitisti, nee voluntati diuine
obedisti, (ob incredulitatis tue meritum) hanc inobedientie tue penam
recipies et per corporis penalem sententiam angelico iterum oraculo
non contraire, talibus admonitus, disces ' : Ad eum igitur quasi iratus
accessit, brachii dexteri iuncturam a scapula diuellens distraxit, et
ipsam eius dexteram ad dorsi spinam distorsit ; nee ante corporis
salutem eum recuperare, quam ipsius martiris corpus  inueniret,
cuius mentis curaretur, veritatis nuncius  asseuerauit. Omnis,
inquit, qui ad dei laudem huius martiris sancti se precibus commendauerit,
et sibi deuotus extiterit, laboris sui et deuotionis premia, sancti adiutus meritis, consequetur.
Talibus itaque admonitus oraculis, et corporis dolore constrictus, Romam proficiscens cuncta
que acciderant summo pontifici per ordinem patefecit. Qui habita
matura super relatis deliberatione, taliter ei respondit : ' Redi, inquit, ad patriam tuam,
et que tibi ostensa sunt diligenter inuestigare ne
differas : et litteris nostris episcopo loci presentatis, vt martiris
corpus de terra eleuet et, quousque ad limina apostolorum Petri et
Pauli accedat, in proximo monasterio illud cum honore reponat,
denuncies.' Arrepto autem itinere cum difficultate locum quinque
sacerdotum memoratum inueniens, et vna cum illis, vt valuit,
effbdiens ; viso martiris sepulchro, ad deum et eius sanctum preces
fudit, et brachii sanitater? perfecte consequi meruit. Ceci quoque,
claudi, aridi et muti, vanisque languoribus detenti, ad locum ilium
festinantes salutis beneficium leti reportarunt. Cumque sepulchri locum altius effodissent,
scropham vnam cum tredecim fetibus
prosilientem mirantes prospiciunt, sed eorum ingressum vel exitum
non inueniunt. Sacerdotes itaque duo cum Aelberto ad episcopum
dorcestrensem Birinum pergentes, quod factum fuerat pandunt,
et litteras papales humiliter presentant. Episcopus igitur cum suis ad locum accedens,
aperto sepulchro corpus gloriosi Fremundi, decenter pannis inuolutum, cunctis admirantibus ostendit : et in eodem
sepulchro cum corpore ipsius vitam et passionem anglicis apicibus
annotatam inuenit. Facto autem triduano ieiunio, et assumpto cum
magna deuotione sanctissimo corpore, ad vicinum monasterium
iuxta apostolicum mandatum illud deferre decreuerunt. Cumque
ad locum quendam qui Ridic vocabatur peruenissent, sanctum
martiris corpus a loco illo nullo modo mouere potuerunt. Episcopus
ergo continuis precibus domini voluntatem in tanto articulo implorare non cessans,
hunc locum martirem sanctum elegisse, angelo
nunciante cognouit. Constructa autem ibidem capella, Aelberto
prefato et quinque sacerdotibus memoratis sanctum corpus
custodiendum episcopus commendauit ; et Romam proficiscens, mirabilia
dei gloriose in sancto martire demonstrata summo pontifici insinuauit.
Susceptis vero litteris apostolicis, Birinus episcopus patriam rediens, conuocatis episcopis, abbatibus, nobilibus in-
numeroque cetu plebis, in loculo laminis argenteis, que fidelium
deuotione oblate fuerant, decenti opere composite, sanctum corpus
cum hymnis et laudibus de sepulchro veteri eleuatum, .v. kal.
aprilis, choruscantibus vndique miraculis, collocauit ; et ex cemento et lapide
postea super eum oratorium fabricauit. Diebus enim
nostris in prioratu canonicorum regularium de Dunstaple sanctum
eius corpus requiescens, in magno honore habetur.